monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19 > sectio 2 > 56 > 34 > 71 > 69 > 20 > 68 > sectio 7 > 4 > 7 > sectio 7 > 37 > sectio 1 > 7 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 2
CESTI PII. Plus accepit auri quam quod posset abscondi; nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'Cavete proditionem': iam comitiis cavimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. Cum de redemptione ageretur, omnes in curia fuerunt praeter competitorem. ('Cavete proditionem':) indicium fuit morientis breve, fili verecundum. BLANDI. Quomodo te dimiserunt? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse voluisti. Si non decreveramus, consilium nostrum expectari debuit; si decreveramus, officium. ARELLI FUSCI patris. Unde tam graves paterni sinus? numquid ossa fili reportant? Expectat videlicet iudicia vestra reus, tamquam nesciat, quid de illo sentiatis. Non tu semel apud hostem fuisti, sed nos semel legatos misimus. Imperator non audet nominare te tamquam patrem.